Samael, alias Sydonay, alias Asmoday, Rex magnus, fortis & potens: Visitur tribus capitibus, quorum primum assimilatur capiti tauri, alterum hominis, tertium arietis. Cauda ejus serpentina, ex ore flammam eructat, pedes anserini. Super dracone infernali sedet, in manu lanceam & vexillum portans. Præcedit alios qui sub potestate Amaymonis sunt. Cum hujus officia exercet exorcista, fit fortis, cautus & in pedibus stans: si vero coopertus fuerit, ut in omnibus detegatur, efficiet: Quod si non fecerit exorcista, ab Amaymone in cunctis decipietur: Sed mox cum ipsum in prædicta forma conspicit, appellabit illum nomine suo, inquiens: Tu vero es Asmoday. Ipse non negabit: Et mox ad terram. Dat annulum virtutum: Docet absolute Geometriam, Arithmeticam, Astronomiam, Mechanicam: Ad interrogata plene & vere respondet: Hominem reddit invisibilem: Loca thesaurorum ostendit & custodit, si fuerit de legionibus Amaymonis. In sua potestate legiones septuaginta duas habet.