23 coaches online • Server time: 02:18
* * * Did you know? Up until now, 1501011 players have died on the pitch.
Log in
Recent Forum Topics goto Post O[L]C Sprint + Tourn...goto Post Triggering Wrestle b...goto Post Secret League Americ...
[X2] Hell's Kings
Byleth
#13
Chaos Warrior
MA
5
ST
4
AG
3
AV
9
R
0
B
0
P
0
F
0
G
24
Cp
0
In
0
Cs
5
Td
3
Mvp
0
GPP
19
XPP
0
SPP
19
Injuries
d
Skills
Block
Mighty Blow
Byleth Rex magnus & terribilis, in equo pallido equitans, quem præcedunt tubæ, symphoniæ, & cuncta Musicæ genera. Quum autem coram exorcista se ostentat, turgidus ira & furore videtur, ut decipiat. Exorcista vero tum sibi prudenter caveat: Atque ut fastum ei adimat, in manu suscipiat baculum corili, cum quo orientem & meridiem versus, foris juxta circulum manum extendet, facietque triangulum. Cæterum si manum non extendit, & intrare jubet, atque spirituum Vinculum ille renuerit, ad lectionem progrediatur exorcista: mox ingredietur item submissus, ibi stando & faciendo quodcunque jufferit exorcista ipsi Byleth regi, eritque securus. Si vero contumacior fuerit, nec primo jussu circulum ingredi voluerit, reddetur forte timidior exorcista: Vel si Vinculum spirituum minus habuerit, sciet haud dubie exorcista, malignos spiritus postea eum non verituros, at semper viliorem habituros. Item si ineptior sit locus triangulo deducendo juxta circulum, tunc vas vino plenum ponatur: Et intelliget exorcista certissimè, quum è domo sua egressus fuerit cum sociis suis, prædictum Byleth sibi fautorem fore, benevolum, & coram ipso submissum quando progredietur. Venientem vero exorcista benigne suscipiat, & de ipsius fastu glorietur: Propterea quoque eundem adorabit, quemadmodum alii reges, quia nihil dicit absque aliis principibus. Item si hic Byleth accitus fuerit ab aliquo exorcista, semper tenendus ad exorcistæ faciem annulus argenteus medii digiti manus sinistræ, quemadmodum pro Amaymone. Nec est prætermittenda dominatio & potestas tanti principis, quoniam nullus est sub potestate & dominatione exorcistæ alius, qui viros & mulieres in delirio detinet, donec exorcistæ voluntatem explerint: Et fuit ex ordine Potestatum, sperans se ad septimum Thronum rediturum, quod minus credibile. Imperat octogintaquinque legionibus.
Match performances
Date
Opponent
Comp
TD
Int
Cas
Mvp
Spp
2005-02-12
-
1
-
-
-
3
2005-02-13
-
-
-
1
-
2
2005-03-06
-
-
-
1
-
2
2005-03-09
-
-
-
1
-
2
2005-03-16
-
1
-
-
-
3
2005-04-05
-
1
-
-
-
3
2005-04-10
-
-
-
1
-
2
2005-04-19
-
-
-
1
-
2